monumenta.ch > Plinius > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 9
{XXV} Leonis adipes cum rosaceo cutem in facie custodiunt a vitiis candoremque; sanant et adusta nivibus articulorumque tumores. Magorum vanitas perunctis adipe eo faciliorem gratiam apud populos regesve promittit, praecipue tamen eo pingui, quod sit inter supercilia, ubi esse nullum potest.